Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.5.1 | Cic. Fam. 12.5.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.6.1 |
12.5.1
hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ; loquebantur
omnes tamen (credo , quod volebant ) in Syria te esse , habere copias . id autem eo facilius credebatur , quia simile veri videbatur . Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem . quod si tu ea tenes quae putamus , magnis subsidiis
fulta res p . est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et
copiis .
12.5.2
quamquam , nisi me fallebat , res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D . Bruto positum videretur qui si , ut sperabamus , erupisset Mutina , nihil belli reliqui fore videbatur . parvis omnino iam copiis obsidebatur , quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius . erat autem Claternae noster Hirtius , ad forum Corneli Caesar , uterque cum firmo exercitu , magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat . hiems adhuc rem geri prohibuerat . Hirtius nihil nisi considerate , ut mihi crebris litteris significat , acturus videbatur . praeter Bononiam , Regium Lepidi , Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae ; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus . erat firmissimus senatus exceptis consularibus , ex quibus unus L . Caesar a firmus est et rectus . Ser . Sulpici morte magnum praesidium
amisimus ; reliqui partim inertes , partim improbi ; non nulli invident eorum laudi quos in re p . probari vident ; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est . haec erant fere quae tibi nota esse vellem ; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.5.1 | Cic. Fam. 12.5.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.6.1 |